Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
© 2016 ERF Medien