Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.
2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclinio. Et tulerunt.
9 Ut autem gustavit architriclinius aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinius,
10 et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.
16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.
18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?
19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.
24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
© 2016 ERF Medien