Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.
2 Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
3 In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium.
4 Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
5 Cum auditum fuerit in Ægypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
6 Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !
7 Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ ?
9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.
10 Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.
11 Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ;
12 et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis : in Cethim consurgens transfreta : ibi quoque non erit requies tibi.
13 Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
14 Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.
15 Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
16 Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
17 Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terræ super faciem terræ ;
18 et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
© 2016 ERF Medien