Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
2 Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
4 Et dicetis in die illa : Confitemini Domino et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus ; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra.
6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
© 2016 ERF Medien