Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam.
2 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël :
3 Filii Pharos duo millia centum septuaginta duo.
4 Filii Sephatia, trecenti septuaginta duo.
5 Filii Area, septingenti septuaginta quinque.
6 Filii Phahath Moab, filiorum Josue : Joab, duo millia octingenti duodecim.
7 Filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor.
8 Filii Zethua, nongenti quadraginta quinque.
9 Filii Zachai, septingenti sexaginta.
10 Filii Bani, sexcenti quadraginta duo.
11 Filii Bebai, sexcenti viginti tres.
12 Filii Azgad, mille ducenti viginti duo.
13 Filii Adonicam, sexcenti sexaginta sex.
14 Filii Beguai, duo millia quinquaginta sex.
15 Filii Adin, quadringenti quinquaginta quatuor.
16 Filii Ather, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo.
17 Filii Besai, trecenti viginti tres.
18 Filii Jora, centum duodecim.
19 Filii Hasum, ducenti viginti tres.
20 Filii Gebbar, nonaginta quinque.
21 Filii Bethlehem, centum viginti tres.
22 Viri Netupha, quinquaginta sex.
23 Viri Anathoth, centum viginti octo.
24 Filii Azmaveth, quadraginta duo.
25 Filii Cariathiarim, Cephira et Beroth, septingenti quadraginta tres.
26 Filii Rama et Gabaa, sexcenti viginti unus.
27 Viri Machmas, centum viginti duo.
28 Viri Bethel et Hai, ducenti viginti tres.
29 Filii Nebo, quinquaginta duo.
30 Filii Megbis, centum quinquaginta sex.
31 Filii Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
32 Filii Harim, trecenti viginti.
33 Filii Lod Hadid, et Ono, septingenti viginti quinque.
34 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
35 Filii Senaa, tria millia sexcenti triginta.
36 Sacerdotes : filii Jadaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
37 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
38 Filii Pheshur, mille ducenti quadraginta septem.
39 Filii Harim, mille decem et septem.
40 Levitæ : filii Josue et Cedmihel filiorum Odoviæ, septuaginta quatuor.
41 Cantores : filii Asaph, centum viginti octo.
42 Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem.
43 Nathinæi : filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
44 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
45 filii Lebana, filii Hagaba, filii Accub,
46 filii Hagab, filii Semlai, filii Hanan,
47 filii Gaddel, filii Gaher, filii Raaia,
48 filii Rasin, filii Necoda, filii Gazam,
49 filii Aza, filii Phasea, filii Besee,
50 filii Asena, filii Munim, filii Nephusim,
51 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
52 filii Besluth, filii Mahida, filii Harsa,
53 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
54 filii Nasia, filii Hatipha,
55 filii servorum Salomonis, filii Sotai, filii Sophereth, filii Pharuda,
56 filii Jala, filii Dercon, filii Geddel,
57 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erant de Asebaim, filii Ami :
58 omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
59 Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent.
60 Filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quinquaginta duo.
61 Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum :
62 hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio.
63 Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.
64 Omnis multitudo quasi unus, quadraginta duo millia trecenti sexaginta :
65 exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti.
66 Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum, ducenti quadraginta quinque,
67 cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti.
68 Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo.
69 Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum.
70 Habitaverunt ergo sacerdotes, et Levitæ, et de populo, et cantores, et janitores, et Nathinæi, in urbibus suis, universusque Israël in civitatibus suis.
© 2016 ERF Medien