Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Hæc ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum.
2 Et dixit : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.
3 Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus : multi morientur ; in omni loco projicietur silentium.
4 Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,
5 dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces ? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,
6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus ?
7 Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
8 Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Ægypti ?
9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus : occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis :
10 et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium : et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
11 Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.
12 Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem : circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient.
13 In die illa deficient virgines pulchræ et adolescentes in siti,
14 qui jurant in delicto Samariæ, et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee ; et cadent, et non resurgent ultra.
© 2016 ERF Medien