Help

Vulgata

1 Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2 Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4 Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
5 ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6 Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
7 sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8 qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9 Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
10 caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
11 sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
12 spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
13 necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
14 Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
15 Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
16 idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
17 nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
© 2016 ERF Medien