Help

Vulgata

1 Vitis frondosa Israël, fructus adæquatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
3 Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?
4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
6 Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua.
7 Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquæ.
8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ; lappa et tribulus ascendet super aras eorum : et dicent montibus : Operite nos, et collibus : Cadite super nos.
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa prælium super filios iniquitatis.
10 Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob.
12 Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
13 Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa.
15 Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
© 2016 ERF Medien