Help

Vulgata

1 Consurge, consurge, induere fortitudini tua, Sion ! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
2 Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion ;
3 quia hæc dicit Dominus : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
4 Quia hæc dicit Dominus Deus : In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis ? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem, annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion : Regnabit Deus tuus !
8 Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
9 Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem.
10 Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terræ salutare Dei nostri.
11 Recedite, recedite ; exite inde, pollutum nolite tangere ; exite de medio ejus ; mundamini, qui fertis vasa Domini.
12 Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; præcedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël.
13 Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
14 Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum,
15 iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum : quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.
© 2016 ERF Medien