Schließen
BibleServer ist ein auf Spenden basiertes Projekt von ERF Medien. Bereits mit 25 € unterstützen Sie den Fortbestand dieser Website.
Jetzt spenden
Hilfe

Vulgata

1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me ;
3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam.
13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
23 Intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ.
© 2016 ERF Medien