Help

Vulgata

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.
3 Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6 Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum ;
9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate, judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus,
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
14 Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
16 Exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.
20 Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
23 Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
25 Exacerbavit Dominum peccator, secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26 Non est Deus in conspectu ejus, inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
31 In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
34 Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
36 Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua,
39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
© 2016 ERF Medien